monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 41 > Ioannes, 12 > sectio 4 > Iudices, 6 > PRAEFATIO. > Proverbia, 7 > 36 > sectio 8 > Matthaeus, 22 > 60 > sectio 23 > Regum I, 11 > 33 > LIBER DECIMUS. > Isaias, 51 > sectio 24 > Ecclesiasticus, 16 > sectio 9 > 117 > Psalmi, 43 > 23 > Psalmi, 131 > Zacharias, 3 > sectio 2 > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 108, 17
Verum haec possunt esse communia cum paucis; et scit diabolus non in summo virtutum culmine posita. Unde loquitur ad Dominum, post amissam Iob substantiam, post eversam domum, post liberos interfectos, Corium pro corio, et omnia quae habuerit homo, dabit pro anima sua. Sed extende manum tuam, et tange ossa eius et carnes, nisi in faciem benedixerit tibi . Scimus plerosque dedisse eleemosynam, sed de proprio corpore nihil dedisse: porrexisse egentibus manum, sed carnis voluptate superatos, dealbasse ea quae foris erant, et intus plenos fuisse ossibus mortuorum. At non Paula talis, quae tantae continentiae fuit, ut prope mensuram excederet, et debilitatem corporis nimiis ieiuniis ac labore contraheret. Quae exceptis diebus festis, vix oleum in cibo caperet, ut ex hoc uno aestimetur, quid de vino et liquamine, et piscibus, et lacte, et melle, et ovis, et reliquis, quae gustui suavia sunt, iudicarit. In quibus sumendis quidam se abstinentissimos putant; et si his ventrem ingurgitaverint, tutam pudicitiam suspicantur.